Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[51]
Huius animi pars illa mollior1 rationi sic paruit ut
severo imperatori miles pudens.23 in quo vero4 erit perfecta sapientia—quem adhuc nos quidem vidimus5
neminem; sed philosophorum sententiis, qualis hic
futurus6 sit, si modo aliquando fuerit, exponitur—,
is igitur sive ea ratio, quae erit in eo perfecta atque
absoluta, sic illi parti imperabit inferiori ut iustus
parens probis filiis; nutu, quod volet, conficiet, nullo
labore, nulla molestia; eriget ipse se, suscitabit,7 instruet, armabit, ut tamquam8 hosti sic obsistat dolori.
quae sunt ista arma? contentio9 confirmatio sermoque
intumus, cum ipse secum:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.