Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[98]
sin vera sunt quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras,1 quas [p. 268]
qui e vita excesserunt incolunt, id2 multo iam beatius
est. tene, cum ab is, qui se iudicum numero3 haberi
volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appellentur, Minoem Rhadamanthum Aeacum4 Triptolemum,
convenireque eos qui iuste et5 cum fide vixerint—
haec peregrinatio mediocris vobis videri potest? ut
vero conloqui cum Orpheo Musaeo Homero Hesiodo
liceat, quanti tandem aestimatis? equidem saepe emori,
si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret
invisere.6 quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquo7 circumventos convenirem! temptarem etiam summi regis,
qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixi8 Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer.—Ne vos
quidem, iudices i qui me absolvistis,9 mortem timueritis.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.