Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[96]
quodsi expectando et desiderando pendemus animis,1 cruciamur, angimur,2 pro di
inmortales, quam illud iter iucundum esse debet, quo
confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura
sit! quam me delectat3 Theramenes! quam4 elato animo [p. 267]
est! etsi enim flemus, cum legimus,5 tamen non miserabiliter vir clarus emoritur: qui cum coniectus in
carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id
resonaret, quo6 sonitu reddito adridens “propino” inquit “hoc7 pulchro Critiae”, qui in eum fuerat taeterrimus.8 Graeci enim in9 conviviis solent nominare, cui
poculum tradituri sint. lusit vir egregius extremo spiritu, cum iam praecordiis conceptam mortem contineret, vereque ei, cui10 venenum praebiberat,11 mortem
eam12 est auguratus, quae brevi consecuta est.
Quis hanc maximi animi aequitatem in ipsa morte
laudaret, si mortem malum iudicaret?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.