Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Isne, qui mortui sunt, an is, quibus moriendum est?
Utrisque.
Est miserum igitur, quoniam malum.
Certe.
Ergo et i, quibus evenit iam ut morerentur,1 et i, quibus eventurum est, miseri.
Mihi ita videtur.
Nemo ergo non miser.
Prorsus nemo.
Et quidem, si tibi constare vis, omnes, quicumque
nati sunt eruntve, non solum miseri, sed etiam semper
miseri. nam si solos eos diceres miseros quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum qui viverent exciperes—moriendum est enim omnibus—,
esset tamen2 miseriae finis in morte. quoniam autem
etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam. necesse est enim miseros3 esse eos qui centum milibus annorum ante occiderunt, vel potius omnis, quicumque nati sunt.
Ita prorsus existimo.
Dic quaeso:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.