Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[89]
quotiens non modo ductores nostri, sed universi etiam
exercitus ad non dubiam mortem concurrerunt!1 quae
quidem si timeretur, non Lucius Brutus arcens eum
reditu tyrannum, quem ipse expulerat, in proelio concidisset; non cum Latinis decertans pater Decius, cum
Etruscis filius, cum Pyrrho2 nepos se hostium telis obiecissent; non uno bello pro patria cadentis Scipiones
Hispania vidisset, Paulum et Geminum3 Cannae, Venusia Marcellum, Litana4 Albinum,5 Lucani Gracchum.6
num quis horum miser hodie? ne tum7 quidem post
spiritum extremum; nec enim potest esse miser quisquam sensu perempto.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.