Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[82]
Video te alte spectare et velle in caelum migrare.
spero fore1 ut2 contingat id nobis. sed fac, ut isti volunt,
animos non remanere post mortem: video3 nos, si ita sit,
privari spe beatioris vitae; mali vero quid adfert ista
sententia? fac enim sic animum interire ut corpus:
num igitur aliquis dolor aut omnino post mortem
sensus in corpore est? nemo id quidem dicit, etsi
Democritum4 insimulat Epicurus, Democritii56 negant.
ne in animo quidem igitur sensus remanet; ipse enim
nusquam est. ubi igitur malum est, quoniam nihil tertium est? an quod7 ipse animi discessus a corpore
non fit sine dolore? ut credam ita esse, quam est id
exiguum! sed8 falsum esse arbitror, et fit plerumque
sine sensu, non numquam etiam cum voluptate, totumque hoc leve est, qualecumque est;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.