Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[71]
in animi autem1 cognitione dubitare
non possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus,
quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil
copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex: quod
cum ita sit, certe nec2 secerni nec dividi nec discerpi
nec distrahi potest, ne interire quidem igitur. est
enim interitus quasi discessus et secretio ac diremptus3 earum partium, quae ante interitum iunctione aliqua tenebantur.4
His et talibus rationibus adductus5 Socrates nec
patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus
supplex6 fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo
vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante
diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et [p. 254]
tum,7 paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum
in caelum videretur escendere.8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.