Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[64]
Mihi vero ne haec quidem notiora et inlustriora carere vi divina videntur, ut1 ego
aut poëtam grave2 plenumque carmen sine caelesti
aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine maiore quadam vi fluere abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis. philosophia
vero, omnium3 mater artium, quid est aliud nisi, ut
Plato, donum, ut ego, inventum deorum? haec nos
primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum,
quod situm est in generis humani societate, tum ad
modestiam magnitudinemque animi erudivit,4 eademque ab animo tamquam ab oculis caliginem dispulit,
ut omnia supera infera5 prima ultima media videremus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.