Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[54]
principii autem nulla est origo; nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest;
nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde.
quod si numquam oritur, ne1 occidit quidem umquam;
nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex2 se aliud creabit, siquidem necesse est a
principio oriri omnia. ita fit, ut motus principium
ex eo sit, quod ipsum a se movetur; id autem nec
nasci potest nec mori, vel concidat omne caelum omnisque natura et3 consistat necesse est nec vim ullam
nanciscatur, qua a4 primo inpulsa moveatur. cum
pateat igitur aeternum id esse, quod se ipsum moveat,
quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget?
inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo; quod autem est animal, id motu cietur5 interiore [p. 245]
et suo; nam haec est propria natura animi atque vis.
quae si est una ex omnibus quae se ipsa semper
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.