Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[113]
Deorum inmortalium1 iudicia solent in scholis proferre de morte, nec vero ea fingere ipsi, sed Herodoto
auctore2 aliisque pluribus. primum Argiae3 sacerdotis
Cleobis et Bito4 filii praedicantur. nota fabula est.
cum enim illam ad sollemne5 et statutum6 sacrificium
curru vehi ius7 esset satis longe ab oppido ad fanum
morarenturque iumenta, tum8 iuvenes9 i quos modo
nominavi veste posita corpora oleo perunxerunt, ad
iugum accesserunt.10 ita sacerdos advecta in fanum,
cum currus esset ductus a filiis, precata11 a dea dicitur,
ut id12 illis praemii daret pro pietate, quod maxumum
homini dari posset a deo; post epulatos cum matre
adulescentis13 somno se dedisse, mane inventos esse
mortuos.
1 sqq. cf. Plut. Cons. Ap. 08 e sqq. 115 b imm. GV
2 autore K1
3 Argiae ω cf. nat. deor. 1, 82 Herod. 1,31
4 binoto X
5 solemne R1 (1 add.c) V
6 statum ς cf. har. resp. 18 al.
7 ius V
8 tunc KR
9 iuvenis GV
10 tunc... 11 accesserunt om. R1 (add. m. vet. in mg.)
11 praec. X (12 prec. V)
12 id add. V2 om. X
13 adol. K1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.