Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[112]
non mihi quidem. prior enim pars orationis tuae faciebat, ut mori cuperem, posterior, ut
modo non nollem, modo non laborarem; omni autem
oratione1 illud certe perfectum est, ut mortem non
ducerem in malis.
Num igitur etiam rhetorum epilogum2 desideramus?
an hanc iam3 artem plane relinquimus?4
Tu vero istam ne reliqueris, quam semper ornasti,
et quidem iure; illa enim te, verum si loqui volumus, [p. 276]
ornaverat. sed quinam est iste epilogus? aveo5 enim
audire, quicquid est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.