next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

PRAEFATIO

Ad Ciceronis de finibus bonorum et malorum libros recensendos codices adhibui partim iam pridem adhibitos partim a me primum collatos. Prioris generis hi sunt:

1. Palatinus 1513 (= A) in bibliotheca Vaticana, mem- branaceus1 formae quaternariae, qui putatur saeculi esse XI. Continet solos de finibus libros ac ne eos quidem integros; desinit enim IV 16 (cf. ad p. 126,25). Eius codicis praestantiam cognovit Gruterus2), qui eum in notis ad libros de finibus adscriptis saepe commemorat. Plenam huius libri collationem, quam G. Baiter in editione Turicensi altera (1861) proposuit, fecit Carolus Prien idemque codicem accurate descripsit3); specimen eius exstat apud Chatelain.4

2. Palatinus 1525 (= B) in bibliotheca Vaticana, charta- ceus5 formae maximae, saec. XV; in folio 215 legitur annus 1467. Permultos hic codex continet Ciceronis libros et orationes6), eoque Gruterus in editione sua omnium Ciceronis operum multifariam est usus. Atque in folio, quod in eo Ciceronis scripta praecedit, legitur, quibus numeris eum Gruterus significet in adnotationibus criticis, quas in editione sua verbis Ciceronis adscripsit. Neque enim in omnibus libris Ciceronianis, in quibus hoc codice ille usus est, eodem numero eum significat. Scriptum igitur illic [p. IV] est hunc codicem in libris de finibus a Grutero vocari secundum, quod falsum est. Nam re vera in his libris recensendis ille hunc codicem non adhibuit aliumque pro eo librum Palatinum minus bonum, quo usus est, appellavit secundum (cf. C. Halm, Archiv p. 175 not. 35).7) Quo factum est, ut codicis B lectiones primum innotescerent collatione a Carolo Prienio facta et a G. Baitero in editione altera Turicensi proposita. Huius quoque codicis specimen exstat apud Chatelain (1. 1. tab. XXV).

3. Erlangensis (= E) n. quondam 38, nunc 847, in biblio- theca8 universitatis Erlangensis. Continet hic liber dimidiam fere partem eorum librorum Tullianorum, quos exhibet Palatinus 1525.9) Codicem Erlangensem solum ex bonis libris plene collatum habuit N. Madvigius, cum libros de finibus primum ederet a. 1839, egitque de eius in his libris forma p. XIX sqq. ed. 3 (1876). Hunc codicem in libris de finibus plane gemellum esse codicis Palatini 1525 apertum fit communitate multarum lectionum et bonarum et pravarum, quae in solis his duobus codicibus inveniuntur. Par est etiam in utroque vocabulorum scribendorum ratio, paria sunt compendia, atque etiam scripturae genus in his quidem de finibus libris aut plane par aut certe admodum simile. Halmius (Zur Handschriftenkunde p. 3) codicem Erlangensem Heidelbergae non tantum comparatum esselegitur in fine totius operae: “Comparatus est hic praesens liber per fratrem Conrad Haunolt in studio Heydelbergensi anno ... LXVI i. e. 1466” — sed etiam scriptum conicit, nec videtur dubium, quin libri de finibus in eum [p. V] ex eodem exemplari atque in codicem Palatinum 1525, fortasse etiam ab eodem scriba sint transscripti. Tres ultimi modo libri Tulliani, de amic., de sen., parad., in Erlangensi ab alia manu scripti sunt atque praecedentes, eaque bis posuit anni numerum; legitur enim in fine libri de sen.: “Finit Tullius de senectute. 660 i. e. 1466 C. H. i. e. Conrad Haunolt,” itemque in fine paradoxorum: “C finit H LXVI i. e. 1466 in die Albini.” Quibus ex subscriptionibus concludi posse videtur, hos ultimos tres libros anno 1466 scriptos esse a Conrado Haunolt. Superiores autem libri cum et ipsi unius scribae manum prae se ferant, omnes ab eo scripti videntur, qui in fine 1. III de off. — id primum est operum Tullianorum hoc volumine comprehensorumnomen suum posuit eiusdemque illius anni numerum. Ibi enim legitur: “Expliciunt libri tres de officiis marci tulii ciceronis. Scripti per me bernhardum groschedel de remingen Anno 66 proxima feriali die post bartholomei.” Hunc igitur hominem in utroque codice libros de finibus scripsisse veri simile est.

Iam ne quis miretur, si in adnotatione nostra de his tribus codicibus ABE nonnunquam aliud quid, atque apud Madvigium aut Baiterum traditur, inveniri aut diserte dicitur aut ex silentio concludi debet, hic affirmare necesse est, me hos quoque codices ipsum tractasse.

Codicibus ab aliis ad libros de finibus recensendos nondum adhibitis usus sum his:

1. Rottendorfianus(= R), qui est in bibliotheca acade- miae10 Lugduno-Batavae Gronovianus 21, formae quaternariae min., saec. XII. In imo margine folii primi inscriptum legitur: “Liber Bern. Rottendorff S. D.” De Ciceronis libris de fin., qui in huius codicis f. 1—21 leguntur, J. Geelius in catalogo libr. manuscr., qui inde ab anno 1741 bibliothecae Lugd.-Bat. accesserunt (1852), p. 136 haec dicit: “Omnia sine librorum distributione continuantur.” Quod ita non est, sed finito unoquoque priorum quattuor librorum duos primos versus insequentis libri ita librarius scribere incipit, ut spatium vacuum relinquatur litterae initiali, quamquam ea non ponitur. Pergit Geelius: “Deterioris ordinis esse hae lectiones demonstrant: I 1 quidam non tarn id repre- hendunt; 2 defensa et collata est; ib. semel iam missum; et praesertim § 34: quo pertineant non intelligantur.Iam videamus, quo iure ex his quattuor exemplis Geelius hunc librum deterioris esse generis concluserit. In primo exemplo vera lectio est quidam autem non tam id repre- hendunt, omissum igitur est in hoc libro vocabulum autem, quod in dett. non deest, et pro non tarn id est in dett. [p. VI] non id tantum (cf. Madvig.). § 2 pro collate, quod etiam ex Parisiensi apud Mdv. adnotatur, omnes reliqui libri, de quibus constat, et meliores et deteriores, habent collaudata. Ib. senel iam missum est in codd. melioribus et in deteriorum longe pluribus. Denique I 34 intelligantur pro in- tellegamus legitur etiam in uno pessimo Davisii codice. Ex his collata et intelligantur menda sunt, quae a diversissimorum codicum librariis interdum pariter committuntur, non tam id autem ipsius meliorum codicum generis est indicium, ut nihil relinquatur, quo codicem R in deteriorum codicum genere habendum esse demonstretur. Meliorum potius codicum numero R addendum esse vel inde apparet. quod magna intercedit necessitudo inter hunc librum et codicem Morelianum. Guil. enim Morelius edidit librum, qui inscribitur: Observationum Gulielmi Morelii Tilliani in M. T. Ciceronis libros quinque de finibus bonorum et ma- lorum commentarius. Parisiis, Apud Ioannem Lodoicum Tiletanum, ex adverso collegii Remensis. 1546. Cuius libri in epistula dedicatoria dicit Morelius (huius epistulae p. 4), se Ciceroniana, ut nonnunquam ex comparatis cum Cicerone auctoribus Graecis, ita magnam partem e vetere codice manuscripto proponere voluisse. Occurrunt deinde in Morelii observationibus multae lectiones ex codice quodam vetere allatae11), quibus et Madvigius et Baiterus iure multum tribuerunt. Nec plus uno libro vetere manu scripto Morelio praesto fuit; saepius enim loquitur de vetere illo codice, quo usus sit vel quem habeat, numquam de pluribus. Dicit ille quidem hic illic: “alii codices legunt,” “codices nonnulli habent,” “alii codices habent,” sed tum nihil nisi libros impresses significat, qui quidem etiam Cratandri editionem Basileensem Germanicos codices appellet aliis- que locis loquatur de codicibus excusis vel codicibus impressis. Nihil igitur eo efficitur, quod ille ad I 26, cum se antea iam ter (ad I 2, 1 6, I 16) codicem suum veterem commemorasse oblitus sit, se verba Etenim detractis de homine sensibus ex inferiore loco huc traducta esse ex veteri quodam manuscripto codice facile animadvertisse adnotat, tamquam antea de hoc libro nondum sit locutus. Quae vero hoc loco (§ 26) in libro suo manuscripto se legisse dicit, haec sunt: “Nam ante Aristippus et ille melius. Etenim quoniam detractis de homine sensibus, reliqui nihil est, necesse est quid ad naturam aut contra sit, a [p. VII] natura ipsa iudicari, et expetendam, et dolorem ipsum per se esse. Addidisti ad extremum, etc.” Respicit postea Morelius ad hunc locum in adnotatione ad verba a natura ipsa iudicari (I 30), ubi haec dicit: “post ea verba nonnulli codices habent praeterea voluptatem et per se ex- petendam esse et dolorem ipsum per se esse fugiendum, quae ..... in veteri codice, quo usi sumus, non reperiuntur: tametsi in eo loco, quem hinc traductum superius dixi, eius lectionis vestigia appareant. Ita enim legebatur: iudicari et expetendam, et dolorem ipsum per se esse.Iam haec omnia, quae his duobus locis de codice suo manuscripto Morelius affirmat, prorsus pariter reperiuntur in cod. R neque, quod sciamus, in ullo alio praeterea. In reliquis quoque locis a Morelio ex vetere illo manuscripto codice allatis, qui sunt fere ducenti, quantus sit huius libri consensus cum codice R vel ex selecta nostra adnotatione critica intellegit, qui quae de codice Moreliano traduntur cum ea comparat. Hoc loco satis habeo enumerare ea exempla lectionum ab his duobus codicibus solis exhibitarum, quae adnotatio nostra continet: p. 17, 13 cum om.12); 19,4 bonorum om.; 30,10 voluptates; 40,20 doceri; 45,7 negliganter13); 45, 9 didicerunt quae ille contemnit sic solent Duo genera cupiditatum naturales om.; 53,24 nisi ubi; 75,8 quae non (que non); 77,23 veneantur (uaen.); 93, 11 magis idem declarat; 135,12 e virtute; 137,13 iam; 149, 10 caeco (ceco); 150, 7 summa crescere possunt; 169,3 occurrent; 177, 22 actis; 185, 12 iacentes; 191, 16 consi- stere; 199, 20 dubium; 202, 18 genu. De dissentientibus horum librorum lectionibus ex Morelii excerptis minus promptum est iudicare, quia est quod suspicemur saepius eum scripturam codicis sui non tam accurate ponere quam vellemus (cf. Madvig. 1876 p. 10). Etiamsi vero dici posse videtur, neutrum horum librorum ex altero esse descriptum, tamen nulla est dubitatio, quin ex eodem fonte fluxerint.

5. Codex Neapolitanus IVG 43 (= N) membran. formae14 quatern. saec. XV (cf. C. Janelli, Catalogus bibliothecae Latinae ... manuscr. quae in regio Neapolitano Museo Bor- bonico adservatur, Neapoli 1827, p. 233). Continet libros de finibus usque ad V 79 (cf. ad p. 195, 9) et partes quasdam [p. VIII] Academicorum poster. (§ 19 pravumve quid consentiens — 26 itaque aer et § 32 ad probandum — 46 quadam fuit facultate et to). De hoc codice disseruit F. Gustafsson (cf. Hermes, vol. XV, 1880, p. 466 sqq.) et iure suasit, ut ad recensendos de fin. libros adhiberetur. Esse enim hunc librum optimae originis ex eo efficitur, quod ille et bonis et pravis lectionibus cum A (A1) et R passim consentit. Obscuratur autem haec communis cum bonis libris origo magna multitudine correctionum, quae aut a librario aliquo sunt excogitatae aut, id quod plerumque factum est, ex librorum deteriorum genere haustae (cf. ad p. 19,25; 20,21; 21,10; 22,17; 31,19; 44,24; 45,6; 47,5; 47,27;50,17; 53,6; 56,21; 58,20; 62,12; 63,26; 69,1; 69,5 cet.). Quarum emendationum plurimae non sunt translatae ex eo exemplari, quod librarius describebat, sed in hoc ipso libro ita immutatis litteris aut erasis factae, ut non dubium sit, quin primitus scripta fuerit bonorum librorum lectio.

6. Codex Vaticanus 1759 (= V) membran. formae qua- tern.15 saec. XV (cf. Bibliothecae apostolicae Vaticanae codices manuscripti ... Codices Vaticani Latini tomus III, rec. B. Nogara, Romae 1912, p. 224). Hic liber praeter Modesti de re militari libellum in fine positum haec continet Ciceronis opera philosophica: de nat. deor., de divin., Tim., de fato, de fin. iterumque Tim. Ut huius quoque codicis lectiones ponerem in selecta varia lectione, eo factum est, quod hic liber magna ex parte caret vulgari interpolatione deteriorum codicum. Quod quo melius specimine aliquo intellegatur, indicia quaedam in universo genere horum codicum manifesta, quibuscum conparem codicem V, hic pono sumoque pro exemplo Palatinum 1515, qui fuit Gruteri sextus. Legimus

p. 12, 5 sq.... et ille melius. addidisti ad extremum ... in Pal. 1515 ... et ille melius Etenim quoniam detractis de homine sensibus. addidisti ad extremum ...
p. 14,1 sq.... a natura ipsa iudicari. ea quid percipit aut quid iudicat ... ... a natura ipsa iudicari. Voluptatem eciam et per se expetendam esse et dolorem ipsum per se esse fugiendum. En quid percipit aut quid iudicat ...
p. 45,6 naturales et non necessariaenaturales non necessarias
p. 45, 9 ... sed frangere. qui heac didicerunt, quae ille ... sed frangere rem. Qui si diceret cupiditatum esse

[p. IX]

contemnit, sic solent: duo genera cupiditatum, naturales et inanes, naturalium duo, necessariae et non necessariae. confecta res esset. vitiosum est enim ...duo genera, naturales et inanes, naturalium quoque item duo, necessarias et non necessarias, confecta res esset. Vitiosum est enim ...
p. 47,5 si definire si divideresi diffinire vel diuidere
p. 47,8 ... umquam voluptatem appellavit, appellat; quae duo sunt, unum facit. hanc in motu voluptatemsic enim ...unquam voluptatem appellat et hanc in motu voluptatem que duo sunt unum facit. Sic enim ...

Additamenta illa, quae leguntur primis duobus locis (Etenim quoniam cet., voluptatem etiam cet.) leguntur etiam in V, eaque primitus orta esse errore librarii alicuius casu paginam vel paginas aliquot archetypi omittentis conicere licet ex iis, quae I 26 in Moreliano et R inveniri supra (p. VIsq.) dixi. P. 45, 6 vocem et cum bonis libris V servavit. P. 45, 9 sqq. in V propria sunt menda tangere pro frangere et confecta res est pro confecta res esset, ceterum autem servatur codicum bonorum lectio, quae quantum differat ab audacissima in deterioribus immutatione totius enuntiati nemo non videt. P. 47,5 in V prius si excidit, pro altero, ut in bonis praeter BE, legitur in vel ni, non vel, quod habent deteriores et qui codices A et N emendaverunt. P. 47,8 sqq. pariter atque p. 45, 9 V habet lectionem bonorum librorum, non eam, quae admodum interpolata legitur in deterioribus.

Iam si quaerimus, quantum his codicibus sit tribuendum ad conformanda verba Tulliana, illud nunc quoque ut antea tenendum est, codicem A, ut est vetustissimus, ita omnium esse optimum. Proxime autem ad eum et vetustate et fide accedit cod. R. Qui hos libros scripserunt, ea, quae in suo quisque exemplari inveniebat, ita, ut legere sibi videbantur, transscribebant non curantes ut intellegerent, quae scribebant. Quare rarissimi eorum sunt conatus ea, quae difficilia erant lectu, suo Marte interpretandi vel restituendi. Non intellegentes autem quid scriberent saepe in legendis litteris et in separandis vocibus syllabisque erraverunt, quae causa fuit multorum mendorum. Quorum partem in A altera manus correxit; non tamen corrector in ea re eo exemplari usus est, ex quo A descriptus est, sed aut codice minus bono aut suo iudicio, ut non magna sit alterius manus auctoritas.

[p. X] In librorum non interpolatorum genere habendus est etiam communis fons codicum B et E. Nam is quoque caruit fere conatibus scribentis suo arbitrio quae falsa vide- bantur emendandi, suntque quae ab his solis codicibus vere tradantur. Sed in eorum parente neglegentia librarii multi commissi erant errores maximeque in verborum positu magna fuit illius librarii incuria. Quod cum neque Madvigium (cf. ed. 3. p. XLVII) neque C. F. W. Muellerum (cf. adn. crit. ad p. 257,20) fugerit, tamen ea, quam in hac re illi secuti sunt normam, non est probanda. Ubicumque enim A alium exhibet verborum ordinem atque BE, his codicibus abiectis illum sequuntur, tamquam nunquam po- tuerit errare librarius codicis A.16) Qua in re illi Baiterum secuti sunt, cuius recensio tota fere nititur codicibus A et B et Moreliano. Ubi vero deest testimonium codicis A, id est inde a IV 16, tres hi editores in collocatione verborum, ubi ea posita est in auctoritate codicum, solos libros BE sequuntur, tamquam in hac parte operis Tulliani in neglegentiae locum antea tam saepe perspicuae successerit certissima fides. In eam autem inciderunt inconstantiam, quod libros deteriores, quantum maxime poterant, spreverunt. Quod quamquam in universum suo iure fecerunt, tamen fugere eos non debuit, deteriores cum A in verborum or- dine tam saepe congruere dissentientibus BE, ut, ubi deest A, deteriorum testimonium non fuerit spernendum. Nunc vero, cum praeter A et BE alii etiam praesto sint libri meliores, dubitatio ea, quae pertinet ad verborum ordinem, ubique fere est sublata. Ubi enim ante IV 16 A aliam exhibet verborum collocationem atque reliqui libri17), in eo erratum esse apparet. Ut hoc non saepe factum esse videmus, ita permagnus est eorum locorum numerus, in quibus verborum ordine BE ab ARNV dissentiunt, tumque BE esse reiciendos non auctoritate solum codicum reliquorum efficitur, sed eo etiam, quod dissensum illum codicum BE haud paucis locis18) per se pravum esse apparet, [p. XI] ut reliquis quoque locis, quibus BE ab ARNV verborum collocatione dissentiunt, non maiorem fidem sed neglegen- tiam fuisse causam huius dissensus concludere debeamus.

Codices denique N et V dissentientes ab ABER non magna esse propria auctoritate per se apparet. Accidere tamen potuit ut propter vulgarem etiam bonorum codicum ad eadem menda committenda proclivitatem hic illic N vel V vel uterque veram lectionem aut certe vestigium veri servarent, velut p. 4, 20; 44, 24 (ubi ea lectio, quae ad verum proxime accedit, accubens ere, est in V, in N autem fuisse ante rasuram et correctionem ab altera manu factam veri simile est). Ceterum quotiens N et V ab ABER dissentientes ipsi inter se concinunt (velut p. 16,30; 67,30; 69,19 cet.) indicia tenentur codicis alicuius bonae originis, sed iam hic illic emendati, ex quo, etsi impari gradu, N et V sunt derivati. Cum vero ABER lectiones exhibent inter se diversas maximeque si in ea parte, ubi A deest, BE et R inter se discrepant, tum N et V valent ad augendam eius partis, quacum faciunt, auctoritatem. Velut ubi post IV 16 in collocatione verborum BE recedunt ab R, non dubium est, quin ea pars, ad quam accedunt N et V, verum servaverit.

Quo tempore Cicero libros de finibus scripserit patet ex epistulis eius ad Atticum datis. Anno ante Chr. n. 45 cum ille post mortem Tulliae filiae Asturae commoraretur in scribendis libris ad philosophiam pertinentibus occupatus, medio fere mense Martio primum cogitasse videtur de personis, quos in opere aliquo de finibus bonorum et malorum conscribendo de sententiis Epicuri faceret disputantes (ad Att. XII 12,2: De Epicuro ut voles; etsi, μεθαρμόσομαι in posterum genus hoc personarum. Incredibile est quam ea quidam requirant. ad antiquos igitur; ἀνεμέσητον γάρ). Scribebat autem turn Academica eisque ante Id. Maias perfectis (ad Att. XII 45, 1 44,3 apud C. F. W. Mueller.: ego hic duo magna συντάγματα i. e. Catulum et Lucullum absolvi; nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare possum) statim accessit ad conscribendos de finibus libros. Quorum primum paulo ante Kal. Iunias Attico misit (ad Att. XIII 32, 2: Torquatus Romae est; misi ut tibi daretur). In altero libro occupatus ante Id. Iunias scribit ad Atticum (XII 5,3 XII 5b Muell.): Tubulum praetorem video L. Me- tello Q. Maximo consulibus. nunc velim P. Scaevola pon- tifex maximus quibus consulibus tribunus pl. equidem puto proximis, Caepione et Pompeio; praetor enim L. Furio [p. XII] Sex. Atilio. dabis igitur tribunatum et, si poteris, Tubu- lus quo crimine. Accepto Attici responso Cicero scribere potuit quae legimus in altero de fin. libro p. 57,14—21. Etiam id, quod ibidem paulo post (v. 23 sq.: qualis Q. Pom- peius in foedere Numantino infitiando fuit) legimus de Q. Pompeio, ut Cicero scriberet hoc Attici responso factum esse videtur. Q. enim Pompeius est Pompeius ille, qui cum Caepione consul fuit et post consulatum contra Numantinos bellum gessit. Procedente mense Iunio Cicero scribit ad Atticum (XIII 12,3): Nunc illam περὶ τελῶν σύνταξιν sane mihi probatam Bruto, ut tibi placuit, despon- dimus, idque eum non nolle mihi scripsisti, exeunte (XIII 19,4): ita confeci quinque libros περὶ τελῶν ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, περιπατητικὰ M. Pisoni da- rem; ἀζηλοτύπητον id fore putaram, quod omnes illi de- cesserant. Initio mensis Quintilis hos libros in manibus habebant librarii Attici et ipsius Ciceronis, qui tum queritur cum amico, quod Balbus ab eo quintum de finibus descripsisset et quod librarii Attici Caerelliae librorum de finibus describendorum fecissent potestatem (ad Att. XIII 23,2 quos Bruto mittimus, in manibus habent librarii. 21, 4 sq. 21 a, 1 sq. Muell.: Dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? — — Quid? illud rectumne existimas quoiquam ante quam Bruto, cui te auctore προσφωνῶ? scripsit enim Balbus ad me se a te quintum de finibus librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi, sed tamen quaedam. Tu autem commode feceris, si reliquos continueris, ne et ἀδιόρθωτα habeat Balbus et ἕωλα Brutus. — — Mirifice Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis, istos ipsos de finibus habet. ego autem tibi confirmo - possum falli ut homoa meis earn non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt. tantum porro aberat, ut binos scriberent; vix singulos confecerunt. Tuorum tamen ego nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praeter- missumst, ut dicerem me eos exire nondum velle. Et biduo post ad Att. XIII 22, 3: Scripta nostra nusquam malo esse quam apud te, sed ea turn foras dari, cum utrique nostrum videbitur. ego et libraries tuos culpa libero ne- que te accuso et tamen aliud quiddam ad te scripseram, Caerelliam quaedam habere, quae nisi a te habere non potuerit. Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo inchoatum dari. Postea cum nihil in litteris inveniatur, quod pertineat ad libros de finibus, Ciceronem eos medio fere mense Quintili Bruto misisse verisimile est, postquam [p. XIII] Varroni Academicorum posteriorum libri IV ab Attico sunt dati (ad Att. XIII 35, 2). Etiam ubi Cicero initio alterius de divinatione libri quae scripta de philosophia ad illud tempus a se sint edita exponit, libri de finibus subsequuntur Academicos; dicit enim ibi ille (de div. II 1 sq.): quod ge- nus philosophandi minime adrogans maximeque et con- stans et elegans arbitraremur quattuor Academicis libris ostendimus; cumque fundamentum esset philosophiae positum in finibus bonorum et malorum, perpurgatus est is locus a nobis quinque libris, ut quid a quoque et quid contra quemque philosophum diceretur intellegi posset.

Tres in hoc opere habentur disputationes, quarum prima complectitur libros I et II, altera III et IV, tertia V. Primus sermo est in Ciceronis villa Cumana (cf. p. 6,25) inter Ciceronem et L. Manlium Torquatum et C. Valerium Triarium. Torquatus a Cicerone inducitur praetor designatus (cf. p. 65, 33 sqq.), gessit autem praeturam a. 49, sermonem igitur hunc Cicero habitum fingit anno 50. Torquatus is filius fuit L. Manli Torquati consulis a. 65, ab eoque se et in consulatu et in praetura maximo opere esse adiutum Cicero affirmat (p. Sull. 34). In bello civili Torquatus Pompeium secutus in Africa periit. Triarius quoque fuit in partibus Pompeianis et in bello est mortuus. Alterum sermonem Cicero habet cum M. Porcio Catone in pueri Luculli villa Tusculana (cf. p. 89,6 sqq.). Facit in eo dicentem Catonem (p. 120,5 sq.): cum ego te hac nova lege videam eodem die accusatori respondere et tribus horis perorare. Lex ea est Cn. Pompei a. 52 consulis de ambitu, qua constitutum est ut eodem die ab accusatore duabus horis, a reo tribus peroraretur. Habitus igitur esse sermo fingitur non multo post perlatam hanc legem, cum- que Cicero ludis commissis se ex urbe profectum esse dicat (p. 89,22), cogitari tantum potest de anno 52; insequenti enim anno primis mensis Maii diebus ille Roma profectus est in provinciam Ciliciam.

Tertium sermonem Cicero a. 79 Athenis habitum esse fingit: ibi enim sex menses cum Antiocho, veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho, se fuisse studiumque philosophiae renovasse dicit in Bruto (315). Adsunt in sermone praeter Ciceronem ipsum Q. frater, L. Cicero frater patruelis, T. Pomponius Atticus, M. Pupius Piso Frugi, qui totam fere habet disputationem. Piso consul fuit a. 61 Ciceroni haudquaquam probatus. Meminit [p. XIV] eius Cicero ut Peripatetici perfecti etiam in libris de nat. deor. (I 16). Quo tempore Cicero libros de finibus scripsit, Piso quoque, ut reliqui, quorum in his libris primae sunt partes, erat mortuus (cf. p. XII ad Att. XIII 19, 4).

1 A

2 Ciceronis opera omnia ex sola fere codd. mss. fide emendata studio atque industria Iani Gulielmii et Iani Gruteri, Hamburgi 1618.

3 Carl Halm, Zur Handschriftenkunde der ciceronischen Schriften, München 1850, p. 16 sq.

4 Émile Chatelain, Paléographie des classiques latins, première partie, Paris 1884—1892, tab. XLIII.

5 B

6 Disputavit de eo C. Halmius copiosius in libro, qui inscribitur “Archiv für Philologie und Päidagogik, 15. Band” vel “Neue Jahrbüchern für Philologie und Pädagogik. 15. Supplementband” Leipzig 1849, p. 167 sqq., brevius in libro modo dicto (Zur Handschriftenkunde der ciceronischen Schriften) p. 17.

7 Gruterus in libris de fin. sex usus est codicibus Palatinis, qui nunc adservantur in bibliotheca Vaticana, quos, cum ipse tractaverim, hic enumero. Primus fuit is, quem supra diximus, n. 1513, secundus n. 1512 (saec. XV, membran., contin. ll. de fin.), tertius n. 1524 (membran., saec. XV exeunt., contin. ll. de amic., de senect., paradoxa, ll. de fin., de off., disp. Tuscul., ll. de nat. deor., de div., de fato, de leg.), quartus n. 1511 (membran., saec. XV vel XVI, contin. 11. de fin. et Academ. poster.), quintus n. 1516 (membran.. saec. XV, contin. disp. Tuscul., ll. de fin., Academ. poster.), sextus n. 1515 (scriptus a Iohanne de Vellate, ipso quidem bis testante, contin. ll. de fin., Lucull., Tim.). Quos omnes praeter primum deteriorum codicum in genere esse habendos ex indiciis quibusdam huic generi codicum communibus (cf. p. VIII sq.) colligitur.

8 E

9 Cf. de Erlangensi praeter Halmium (Archiv p. 170 sq., Zur Handschriftenkunde p. 2 sq.) J. C. Irmischer in catalogo biblioth. Erlang. (1852) p. 219 sq.

10 R

11 Eas J. C. Orellius in Ciceronis Academicorum et de finibus librorum editione ea, quae prodiit Turici 1827, p. 339 sqq. cum paucis aliis Morelii notis excerpsit.

12 Idem de J. F. Gronovii codice Madvigius adnotat, neque dubito, quin Gronovii codex fuerit hic ipse Rottendorfianus.

13 Morelius: “negligenter”, corrigens, ut videtur, tacite scribendi rationem; nam “negliganter” propius accedit ad veram h. l. lectionem “ineleganter”.

14 N

15 V

16 Exceptum est mendum apertum codicis A p. 78, 23, quod tamen illos non docuit A quoque potuisse errare in verborum collocatione. Non constat sibi Madvigius neglecto A 24,30; 37, 22; 40,18; 55,10; 72, 21; 75,13; 79, 1; 80, 18; 83,32; 96, 22; 113, 20.

17 p. 22,17; 24,30; 37,22; 40,18; 55,10; 56,15; 66,17; 66, 27; 68, 6; 72,21; 75,13; 79, 1; 85, 2.

18 p. 29,27; 46,14; 52,2; 53,13; 54,19; 56, 1; 60,3; 66,25; 67,25; 80,4; 81, 7; 81,11; 92,12; 97,11; 101,4; 103,19; 104, 21; 111,20; 126,5; 132,14; 145,2; 145,14; 166,9; 175,25sq.; 187,6; 196,14; 198,12; 199,17.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: