Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[90]
Sed venio ad inconstantiae crimen, ne1 saepius dicas
me aberrare;
quam tu ponis in verbis, ego positam
in re putabam. si satis erit hoc perceptum, in quo
adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse
virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne
appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda
certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita
—quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda
sint—, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis
appellata, partim novis et commenticiis, ut ista “producta” et 'reducta', partim idem significantibus—quid
enim interest, expetas an eligas? mihi quidem etiam
lautius2 videtur, quod eligitur, et ad quod dilectus
adhibetur—, sed, cum ego ista omnia bona dixero,
tantum refert quam magna dicam, cum expetenda,
quam valde. sin autem nec expetenda ego magis quam
tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona,
quam tu, producta qui appellas,3 omnia ista necesse
est obscurari nec apparere et in virtutis4 tamquam in [p. 201]
solis radios incurrere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.