Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[87]
quare hoc1
videndum est, possitne nobis hoc ratio philosophorum
dare. pollicetur certe. nisi enim id faceret, cur Plato
Aegyptum peragravit, ut a sacerdotibus barbaris numeros et caelestia acciperet? cur post Tarentum ad [p. 199]
Archytam? cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem,
Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem expressisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque,
quae Socrates repudiabat, addisceret? cur ipse Pythagoras et Aegyptum lustravit et Persarum magos adiit?
cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot
maria transmisit? cur haec eadem Democritus? qui
—vere falsone, quaerere mittimus2—dicitur oculis
se3 privasse;4 certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam?5
quam si etiam in rerum cognitione ponebat, tamen ex
illa investigatione naturae consequi volebat, bono ut
esset animo. id enim ille6 summum bonum εὐθυμίαν
et saepe ἀθαμβίαν appellat, id est animum terrore
liberum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.