Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[79]
Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore
quid virtus efficere possit, sed quid constanter dicatur,
quid ipsum a se dissentiat.
Quo igitur,1 inquit, modo?
Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tamquam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate vivendum se
ipsa contenta est', et Quare?2 inquit, respondet:3
“Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bonum.” Non quaero iam verumne sit; illud dico, ea,
quae dicat, praeclare inter se cohaerere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.