Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[55]
Sunt autem etiam clariora vel plane perspicua
minimeque dubitanda indicia1 naturae, maxime scilicet
in homine, sed in omni animali, ut appetat animus
aliquid agere semper2 neque ulla condicione quietem
sempiternam possit pati. facile est hoc cernere in
primis puerorum aetatulis. quamquam enim vereor,
ne nimius in hoc genere videar, tamen omnes veteres
philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt,
quod3 in pueritia facillime se arbitrantur45 naturae voluntatem6 posse cognoscere. videmus igitur ut conquiescere
[p. 184]
ne infantes quidem possint. cum vero paulum processerunt,7 lusionibus vel laboriosis8 delectantur,9
ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque
cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus.
itaque, ne si10 iucundissimis quidem nos somniis usuros
putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari,
idque si accidat, mortis instar putemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.