Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
Et adhuc quidem ita nobis progressa ratio est, ut
ea duceretur omnis a prima commendatione naturae.
nunc autem aliud iam argumentandi sequamur genus,
ut non solum quia nos diligamus, sed quia cuiusque
partis naturae et in corpore et in animo sua quaeque
vis sit, idcirco in his rebus summe1 nostra sponte
moveamur. atque ut a corpore ordiar, videsne ut,
si2 quae in membris prava aut debilitata aut inminuta
sint, occultent homines? ut etiam contendant et elaborent, si efficere possint, ut aut non appareat corporis vitium aut quam minimum appareat? multosque etiam dolores curationis causa perferant, ut, si
ipse usus membrorum non modo non maior, verum
etiam minor futurus sit, eorum tamen species ad naturam revertatur? etenim, cum omnes3 natura totos se
expetendos putent, nec id ob aliam rem, sed propter
ipsos, necesse est eius etiam partis propter se expeti,
quod universum propter se expetatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.