Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37]
ex quo perspicuum est, quoniam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo
et in corpore1 perfecta velimus esse, ea nobis ipsa
cara esse propter se et in iis esse ad bene vivendum momenta maxima. nam cui proposita sit conservatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras
esse carioresque, quo perfectiores sint et magis in [p. 174]
suo genere laudabiles. ea enim vita expetitur, quae
sit animi corporisque expleta virtutibus, in eoque
summum bonum poni necesse est, quandoquidem id
tale esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum.
quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi homines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum, quae sunt
in utriusque motu et statu, sua caritate2 colantur et
per se ipsae appetantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.