Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35]
Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma
et statura quam apta ad naturam sit, apparet, neque
est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes
quales propriae sint1 hominis intellegatur. sed certe
opus est ea valere et vigere et naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum
debilitatumve sit; id enim natura desiderat. est autem
etiam actio quaedam corporis, quae motus et status
naturae congruentis tenet; in quibus si peccetur distortione et depravatione quadam aut2 motu statuve deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante,
sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine
exuens3 naturam odisse videatur. quam ob rem etiam
sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales
protervorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat, [p. 173]
tamen in corpore immutari4 hominis natura videatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.