Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
sed alii dolore moventur, alii cupiditate,
iracundia etiam multi efferuntur et, cum in mala
scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitrantur. itaque dicunt nec dubitant: 'mihi sic usus est,
tibi ut opus est facto, fac'. et qui1 ipsi sibi bellum
indixissent, cruciari dies, noctes torqueri vellent, nec
vero sese ipsi accusarent ob eam causam, quod se
male suis rebus consuluisse dicerent. eorum enim est
haec querela, qui sibi cari sunt seseque diligunt. quare,
quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibique esse inimicus2 atque hostis, vitam denique fugere,
intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex
eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.