Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26]
quare cum dicimus omnibus animalibus
extremum esse secundum naturam vivere, non ita
accipiendum est, quasi dicamus unum esse omnium
extremum, sed ut omnium artium recte dici potest
commune esse, ut in aliqua scientia versentur, scientiam autem suam cuiusque artis esse, sic commune
animalium omnium secundum naturam vivere, sed
naturas esse diversas, ut aliud equo sit e natura, aliud
bovi, aliud homini. et tamen in omnibus est1 summa [p. 168]
communis, et quidem non solum in animalibus, sed
etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget,
tuetur, in quibus videmus ea, quae gignuntur e terra,
multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae
ad vivendum crescendumque valeant, ut2 in suo genere3
perveniant ad extremum; ut iam liceat una comprehensione omnia complecti non dubitantemque dicere
omnem naturam esse servatricem4 sui idque habere
propositum quasi finem et extremum, se ut custodiat
quam in optimo sui generis statu; ut necesse sit
omnium rerum, quae natura vigeant, similem esse
finem, non eundem. ex quo intellegi debet homini
id esse in bonis ultimum, secundum naturam vivere,
quod ita interpretemur: vivere ex hominis natura
undique perfecta et nihil requirente.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.