Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
expositis
iam igitur sex de summo bono sententiis trium proximarum hi principes: voluptatis Aristippus, non dolendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas secundum naturam esse diximus, Carneades non ille
quidem auctor, sed defensor disserendi causa fuit.
superiores tres erant, quae esse possent, quarum est
una sola defensa, eaque vehementer. nam voluptatis
causa facere omnia, cum, etiamsi nihil consequamur, [p. 165]
tamen ipsum illud consilium ita faciendi per se expetendum et honestum et solum bonum sit, nemo dixit.
ne vitationem quidem doloris ipsam per se quisquam
in rebus expetendis putavit, nisi1 etiam evitare posset.
at vero facere omnia, ut adipiscamur, quae secundum
naturam sint,2 etiam si ea non assequamur, id esse
et honestum et solum per se expetendum et solum
bonum Stoici dicunt.
8.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.