Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
Facit igitur Lucius noster prudenter, qui audire de
summo bono potissimum velit;
hoc enim constituto
in philosophia constituta sunt omnia. nam ceteris in
rebus sive praetermissum sive ignoratum est quippiam,
non plus incommodi est, quam quanti quaeque earum
rerum est, in quibus neglectum est aliquid.1 summum
autem bonum si ignoretur, vivendi rationem ignorari
necesse est, ex quo tantus error consequitur, ut quem
in portum se recipiant scire non possint. cognitis
autem rerum finibus, cum intellegitur, quid2 sit et bonorum extremum et malorum, inventa vitae via est3
conformatioque4 omnium officiorum, cum quaeritur,5 [p. 163]
quo quodque6 referatur;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.