Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae;
nam
de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus. in his
igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commutare gestiret. res enim se praeclare habebat,1 et quidem
in utraque parte. quid enim ab antiquis ex eo genere,
quod ad disserendum valet, praetermissum est? qui et
definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes dividatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat
traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formasque generum venerunt. Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt,
deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est.
1 habebat Bai. habeat ABERN1 habent N2 habet V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.