Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[74]
Nam ex eisdem verborum praestrigiis1 et regna nata
vobis sunt et imperia et divitiae, et tantae quidem,
ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis.
solum praeterea formosum, solum liberum, solum
civem, stultos omnia contraria,2 quos etiam insanos
esse vultis. haec παράδοξα illi, nos admirabilia
dicamus. quid autem habent admirationis, cum prope
accesseris? conferam tecum, quam cuique verbo rem
subicias; nulla erit controversia. Omnia peccata paria
dicitis. non ego tecum iam ita iocabor,3 ut isdem his
de45 rebus, cum L. Murenam te accusante defenderem.
apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam coronae datum; nunc agendum est subtilius. Peccata
paria.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.