Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[63]
exilio atque i/nopia'. illi igitur antiqui non tam acute
optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in
seligendo,1 non quo beatior ea2 vita sit, sed quod ad
naturam accommodatior.
Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse3 miseros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id
fugerat superiores, qui non arbitrabantur homines4
sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores
esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, nondum perfectam illam5 sapientiam essent consecuti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.