Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[58]
num
igitur dubium est, quin, si in re ipsa nihil peccatur
a superioribus, verbis illi commodius utantur? videamus igitur sententias eorum, tum ad verba redeamus.
21.
Dicunt appetitionem animi moveri, cum aliquid
ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae
secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna
eaque pro eo, quantum in quoque1 sit ponderis, esse
aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim
nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe [p. 146]
iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dicantur, partim, quae voluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam. ex ea quae
sint apta, ea honesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa
autem superiora naturalia nominantur, quae coniuncta
cum honestis vitam beatam perficiunt et absolvunt.
1 quoque P. Man. quaque
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.