Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[56]
Postea tuus ille Poenulus—scis enim Citieos,1
clientes tuos, e2 Phoenica profectos—, homo igitur
acutus, causam non optinens repugnante natura verba
versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas
ducimus,3 concessit, ut haberentur aestimabiles4 et ad
naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc
est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae
accommodata esse concedit, negatque Platonem, si
sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum [p. 145]
Dionysium; huic mori optimum esse propter desperationem sapientiae, illi propter spem vivere. peccata5
autem partim esse tolerabilia, partim nullo modo,
propterea quod alia peccata plures, alia pauciores
quasi numeros officii praeterirent. iam insipientes
alios ita esse, ut nullo modo ad sapientiam possent
pervenire, alios, qui possent, si id egissent, sapientiam
consequi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.