Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[55]
docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea, quae rem
aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse,
quam sequantur. ita fit illa conclusio non solum vera,
sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem
reddi putent oportere: si illud, hoc; non autem hoc;
igitur ne illud quidem. sic consequentibus vestris sublatis prima tolluntur.1 quae sequuntur igitur? omnes,
qui non sint sapientes, aeque miseros esse, sapientes
omnes summe beatos, recte facta omnia aequalia, omnia peccata paria; quae cum magnifice primo dici viderentur, considerata minus probabantur.2 sensus enim
cuiusque et natura rerum atque ipsa veritas clamabat
quodam modo non posse se adduci, ut inter eas res,3
quas Zeno exaequaret, nihil interesset.
20.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.