Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
quarum cum una
sit, qua mores conformari1 putantur, differo eam partem,
quae quasi stirps est huius quaestionis. qui sit enim
finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus
Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci πολιτικόν, graviter et copiose
esse tractatum.
3.
Quam multa illi de re publica scripserunt, quam
multa de legibus! quam multa non solum praecepta
in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt! primum enim ipsa illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum
definientes, tum partientes, ut vestri etiam; sed vos [p. 122]
squalidius, illorum vides quam niteat oratio.
1 confirmari ('emendqvisse videtur A, Man.' Mdv.)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.