Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
Minime vero illud probo, quod, cum docuistis, ut
vobis videmini, bonum solum1 esse, quod honestum sit,
tum rursum2 dicitis initia proponi necesse esse apta3
et accommodata naturae, quorum ex selectione4 virtus possit existere. non enim in selectione virtus
ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ultimum, aliud aliquid5 adquireret. nam omnia, quae
sumenda quaeque legenda aut optanda sunt, inesse
debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus
sit, nihil praeterea desideret. videsne ut, quibus summa
est in voluptate, perspicuum sit quid iis6 faciendum sit
aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia
officia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant?
sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a me defenditur;
apparet statim, quae sint officia, quae actiones. vobis
autem, quibus nihil est aliud propositum nisi rectum
atque honestum, unde officii, unde agendi principium
nascatur non reperietis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.