Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37]
Vos autem, Cato, quia virtus, ut omnes fatemur,
altissimum locum in homine et maxime excellentem
tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et
perfectos putamus, aciem animorum nostrorum virtutis splendore praestringitis. in omni enim animante
est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in
canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et
valere; sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur. itaque mihi non satis videmini considerare
quod iter sit1 naturae quaeque progressio. non enim,
quod2 facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit
ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam,
idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum
perduxit.3 semper enim ita adsumit aliquid, ut ea,
quae prima dederit, non4 deserat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.