Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34]
Quid dubitas igitur mutare
principia naturae? quid enim dicis1 omne animal,
simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligendum esseque in se conservando occupatum? quin
potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id,
quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum
esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere,
nisi ut id conservent, quod in quaque optimum sit?
quo modo autem optimum, si bonum praeterea nullum
est? sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod
est ultimum rerum appetendarum,2 id non aut ex [p. 135]
omnium3 earum aut ex plurimarum et maximarum
appetitione concluditur? ut Phidias potest a primo
instituere signum idque perficere, potest ab alio inchoatum accipere et absolvere, huic est sapientia similis;4 non enim ipsa genuit hominem, sed accepit
a natura inchoatum. hanc ergo intuens debet institutum illud quasi signum absolvere.
Qualem igitur hominem natura inchoavit?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.