Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
sed id ne1 cogitari quidem potest
quale sit, ut non repugnet ipsum sibi.
Sin dicit2 obscurari quaedam nec apparere, quia valde
parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates,
eas obscurari saepe et obrui. sed non sunt in eo genere
tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. itaque in quibus propter
eorum3 exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne
sint, ut in sole,4 quod5 a te dicebatur,6 lucernam adhibere
nihil interest aut7 teruncium adicere Croesi pecuniae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.