Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
quid enim interest, divitias, opes, valitudinem
bona dicas1 anne praeposita, cum ille, qui ista bona
dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa
praeposita nominas? itaque homo in primis ingenuus
et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii,
Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo
scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset,
nusquam posuit, non esse malum dolorem, sed quid
esset et quale, quantumque in eo inesset2 alieni, deinde
quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam
Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse
inanitas3 ista verborum.
10.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.