Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
O magnam vim ingenii causamque iustam, cur nova
existeret disciplina! Perge porro. sequuntur enim ea,
quae tu scientissime complexus es,1 omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe
ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti
essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam
et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut
Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius
quam quivis improbissimus nec beatius2 vixerit. haec
videlicet est correctio3 philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum4 potest in urbem,
in forum, in curiam. quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter
agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem
vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo
mutantem, de opinionibus nihil detrahentem?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.