Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quae cum dixisset, finem ille. ego autem: Ne tu,
inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa1 memoriter,
ut tam obscura,2 dilucide. itaque aut omittamus contra
omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum;
[p. 120]
tam enim diligenter, etiam si minus vere—
nam nondum id quidem audeo dicere—, sed tamen3
accurate non modo fundatam, verum etiam extructam
disciplinam non est facile perdiscere.
Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac nova
lege videam eodem die accusatori respondere et tribus
horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas? quae tamen a te agetur non melior, quam illae
sunt, quas interdum optines. quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso
saepe, ut tibi deesse non possit oratio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.