Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Praeclare, inquit, facis, cum1 et eorum memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos2 commendavit, et puerum diligis. quod autem meum munus dicis non equidem recuso, sed te adiungo socium.
addo etiam illud, multa iam mihi dare signa puerum
et pudoris et ingenii, sed aetatem vides.
Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet
iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora
veniet paratior.3
Sic, et quidem diligentius saepiusque ista loquemur
inter nos agemusque communiter. sed residamus, inquit, si placet. Itaque fecimus.
3.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.