Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[75]
quam gravis vero, quam magnifica, quam constans conficitur
persona sapientis! qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse
est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae
irrideri ab inperitis solent. rectius enim appellabitur [p. 119]
rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit,
rectius magister populi—is enim est dictator1—quam
Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam Crassus,
qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa
transire voluisset. recte eius omnia dicentur, qui scit
uti solus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur—
animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis2—,
recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec
oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula inici nulla possint, nec expectet ullum tempus aetatis, uti tum3 denique
iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem
morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus
non sapienter Croesum monuit;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.