Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[73]
physicae quoque1 non sine causa tributus idem est honos, propterea quod, qui convenienter naturae victurus [p. 118]
sit, ei2 proficiscendum est ab omni mundo atque ab eius
procuratione. nec vero potest quisquam de bonis et
malis vere iudicare nisi omni cognita ratione naturae
et vitae etiam deorum, et utrum conveniat necne natura hominis cum universa. quaeque sunt vetera praecepta sapientium, qui iubent tempori parere3 et sequi4 deum et se noscere et nihil nimis, haec sine
physicis quam vim habeant—et habent maximam—
videre nemo potest. atque etiam ad iustitiam colendam,
ad tuendas amicitias et reliquas caritates quid natura
valeat haec una cognitio potest tradere. nec vero pietas
adversus5 deos nec quanta iis6 gratia debeatur sine explicatione naturae intellegi potest.7
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.