Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[72]
Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dialecticam etiam adiungunt et physicam, easque ambas virtutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem,
ne cui falso adsentiamur neve umquam captiosa probabilitate fallamur, eaque, quae de bonis et malis didicerimus,1 ut tenere2 tuerique possimus. nam sine hac
arte quemvis3 arbitrantur a vero abduci fallique posse.
recte igitur, si omnibus in rebus temeritas ignoratioque
vitiosa est, ars ea, quae tollit haec, virtus nominata est.
22.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.