Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[70]
Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit
ex eo genere, quae prosunt. quamquam autem in amicitia
[p. 117]
alii dicant aeque caram esse sapienti rationem
amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam,
tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse a
iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid
de aliquo, quod sibi adsumat. minime vero probatur
huic disciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari. eaedem
enim utilitates poterunt eas labefactare atque pervertere. etenim nec iustitia nec amicitia1 esse omnino poterunt,2 nisi ipsae per se expetuntur.3
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.