Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[68]
Cum
autem ad tuendos conservandosque homines hominem
natum esse videamus, consentaneum est huic naturae,
ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam
atque, ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex
ea liberos. ne amores quidem sanctos a sapiente alienos
esse arbitrantur.1 Cynicorum autem rationem atque vitam alii cadere in sapientem dicunt, si qui2 eius modi
forte casus inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo modo.
21.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.