Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[53]
quoniam autem omne, quod est bonum, primum locum
tenere dicimus, necesse est nec bonum esse nec malum
hoc, quod praepositum1 vel praecipuum nominamus.
idque ita definimus; quod sit indifferens cum aestimatione mediocri; quod enim illi ἀδιάφορον dicunt, id mihi
ita occurrit, ut indifferens dicerem. neque enim illud
fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis,
quod aut secundum naturam esset aut contra, nec, cum
id relinqueretur, nihil in his poni, quod satis2 aestimabile esset, nec hoc posito non aliqua esse3 praeposita.
recte igitur haec facta distinctio est, atque etiam ab
iis, quo facilius res perspici possit, hoc simile ponitur:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.