Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[51]
quae autem
aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae,
quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in valitudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate,
ut gloriae, divitiarum, similium rerum,1 alia2 autem non
esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione
digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem
reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem,
paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non
item. hinc est illud exortum, quod Zeno προηγμένον,
contraque quod ἀποπροηγμένον nominavit, cum uteretur
in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis, quod
nobis in hac inopi lingua non conceditur; quamquam
tu hanc copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alienum est, quo facilius vis verbi intellegatur, rationem
huius verbi3 faciendi Zenonis exponere.
16.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.