Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
quod
si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem
ratio, propterea quod haec plurimae commentationis1 et
exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit,
et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam totius vitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse
videamus.
Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non
ullam2 esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab
Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam
pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum dilectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis constitutum
[p. 109]
id solum esse bonum, quod esset3 honestum,
et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae
nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum
alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum.4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.