Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[39]
Constituto autem illo, de quo ante diximus, quod
honestum esset, id esse solum bonum, intellegi necesse
est pluris id, quod honestum sit, aestimandum esse
quam illa media, quae ex eo comparentur. stultitiam
autem et timiditatem1 et iniustitiam et intemperantiam [p. 104]
cum dicimus esse fugiendas2 propter eas res, quae ex
ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec
pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones,
quae oriuntur e vitiis. quas enim κακίας Graeci appellant, vitia malo quam malitias nominare.
12.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.