Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37]
quam vero utilitatem aut quem
fructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis
sunt, quo modo moveantur quibusque de causis ea
quae versantur1 in caelo?2 quis autem tam agrestibus
institutis vivit, aut quis se contra studia naturae tam3
vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non
requirat et4 pro nihilo putet? aut quis est, qui maiorum,
aut Africanorum5 aut eius, quem tu in ore semper habes,
proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque omni6
virtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens
nulla animo afficiatur voluptate?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.