Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35]
Nec vero perturbationes animorum, quae vitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci πά-
θη appellant—poteram ego verbum ipsum interpretans
morbos appellare, sed non conveniret1 ad omnia; quis
enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet
dicere? at illi dicunt πάθος. sit igitur perturbatio, quae
nomine ipso vitiosa declarari videtur nec eae perturbationes vi aliqua naturali moventur.2 omnesque eae3
sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo, formido,
libido, quamque Stoici communi nomine corporis et
animi ἡδονήν appellant, ego malo laetitiam appellare,
quasi gestientis animi elationem voluptariam. perturbationes autem nulla naturae vi commoventur, omniaque ea sunt opiniones ac iudicia levitatis. itaque his
sapiens semper vacabit.
11.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.