Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[30]
Nec vero ignoro varias philosophorum fuisse sententias, eorum dico, qui summum bonum, quod ultimum
[p. 100]
appello,1 in animo ponerent.2 quae3 quamquam
vitiose quidam secuti sunt, tamen non modo iis4 tribus,
qui virtutem a summo bono segregaverunt, cum aut
voluptatem aut vacuitatem doloris aut prima naturae
in summis bonis ponerent, sed etiam alteris tribus, qui
mancam fore putaverunt sine aliqua accessione virtutem ob eamque rem trium earum rerum, quas supra
dixi, singuli singulas5 addiderunt,—his tamen omnibus
eos antepono, cuicuimodi6 sunt, qui summum bonum
in animo atque in virtute posuerunt.
1 appellant Non.
2 eorum ... ponerent Non. p. 417
3 quae quas V
4 iis Mdv. his (hijs)
5 singuli singulas P. Faber apud Lamb. singulis singulas ABENV singulas singulis R
6 antepono cuicuimodi Lamb. in curis secundis, ante potui modo A antepono cuimodi (cui modi R) BER antepono cuiusmodi N antepono cuius modici V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.